- SUFFRAGINES equorum succidendi consuetudo
- SUFFRAGINES equorum succidendi consuetudomemoratur Iosuae c. 11. v. 6, 9. 2. Sam. c. 8. v. 4. et 1. Paralipom. c. 18. v. 4. quibus locis Iosua et David Cananaeorum devictorum equis suffragines succidisse leguntur: ut videl. in posterum bello inutiles eslent. Atque sic vocem Hebraei Gap desc: Hebrew ex ponunt Iunius et Tremellius. Vulgatus vero illam subnervare interpretatur, ut Graeci νευροκοπεῖν καὶ παραλύειν, quam versionem magis probat Bochartus; quia nervis crurum incisis, equi fiunt plane inutiles. Est autem subnervatio, Incisio pedum iumenti a genu et infra: quô factô non moritur; solum incedere non valet: et in illa parte vulnus non est insanabile, Kimchius ad locum Iosuae (Deus) mandavit, ut subnervaret equos et currus combureret. Non tamen iussit equos interfici, quia illorum usus non est per se vetitus. Quin reliqua iumenta, curules asinos, aut camelos puta, non mandavit, ut subnervarent, sed ut caperent in suum usum. At equos, qui non nisi in bellum inserviebant, ideo subnervari iussit, ne iis captis confiderent etc. Sed et boves subnervari consuevisse, colligas ex his Iacobi de Simeone et Levi filiis suis, Genes. c. 49. v. 6. Furore suô occiderunt viros et pro arbitrio suo subnervaverunt bovem: quâ de re vide Bochart. praefatum Hieroz. parte prior l. 2. c. 11. Porro in Sacrificiis Gentilium Suffraginum aliquam rationem habitam, discimus ex Plinio l. 8. c. 45. ubi de bobus. Hinc victimae opimae, et laudatissima Deorum placatio. Huic tantum animali omnium quibus procerior cauda, non statim nato consummatae, ut coeteris, mensurae: crescit uni, donec ad vestigia ima perveniat. Quamobrem victimarum probatio in vitulo, ut articulum suffraginis contingat: breviore non litant, ad quem locum vide Dalechampium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.